et adflictus est Iona adflictione magna et iratus est
et oravit ad Dominum et dixit obsecro Domine numquid non hoc
est verbum meum cum adhuc essem in terra mea propter hoc
praeoccupavi ut fugerem in Tharsis scio enim quia tu Deus
clemens et misericors es patiens et multae miserationis et
ignoscens super malitia
et nunc Domine tolle quaeso animam meam a me quia melior est
mihi mors quam vita
et dixit Dominus putasne bene irasceris tu
et egressus est Iona de civitate et sedit contra orientem
civitatis et fecit sibimet ibi umbraculum et sedebat subter eum
in umbra donec videret quid accideret civitati
et praeparavit Dominus Deus hederam et ascendit super caput
Ionae ut esset umbra super caput eius et protegeret eum
laboraverat enim et laetatus est Iona super hedera laetitia
magna
et paravit Deus vermem ascensu diluculo in crastinum et
percussit hederam et exaruit
et cum ortus fuisset sol praecepit Dominus vento calido et
urenti et percussit sol super caput Ionae et aestuabat et
petivit animae suae ut moreretur et dixit melius est mihi mori
quam vivere
et dixit Dominus ad Ionam putasne bene irasceris tu super
hederam et dixit bene irascor ego usque ad mortem
et dixit Dominus tu doles super hederam in qua non
laborasti neque fecisti ut cresceret quae sub una nocte nata
est et una nocte periit
et ego non parcam Nineve civitati magnae in qua sunt plus
quam centum viginti milia hominum qui nesciunt quid sit inter
dexteram et sinistram suam et iumenta multa